"Salus extra ecclesiam non est."
Sancta Romana ecclesia firmiter credit, profitetur et praedicat, nullum extra catholicam ecclesiam exsistentem, non solum paganos, sed nec Iudaeos aut haereticos atque schismaticos, aeternam vitam consequi, sed in ignem aeternum ituros esse, qui paratus est diabolo et angelis eius, nisi ante finem vitae eidem fuerint aggregati; tantumque valet unitas ecclesiastici corporis, ut ecclesiasticae sacramenta non prosint ad salutem nisi manentibus in ea, et ieiunia, eleemosynae et cetera pietatis officia ac exercitia militiae christianae praemia aeterna conferant. Neminem quoque, quantumcumque eleemosynam fecerit, etsi pro Christi nomine sanguinem fuderit, posse salvari, nisi in catholicae ecclesiae gremio et unitate permanserit.
Rough translation: "Splitters! Burn!"